CD

Hi viri symphoniaci „Äff-tam-tam“ nominantur: Arminius Weinfurtner, qui violina prima canit, et Andreasius Peschl, qui violina secunda canit, et Alexander Lochstampfer, qui tuba canit, et Iohannes Lorenz, qui bucina canit, et Andreasius Weiß, instrumento musico, quo manibus ducentibus soni reddantur, canit, et Rolandinus Pongratz, qui harpa canit, et Thomasius Hille, qui violina magnitudinis ingentis canit. Aestate anni duo milia octo iuvenes convenerunt et ex eo tempore artem musicam coniunctim tractant. Septem adulescentes instrumentis musicis cantus populi canunt, ut ii, qui adsunt, vel vehementer saltent vel bene audiant. Symphoniaci molliter canendo animos eorum, qui musicam audiunt, commovent et celeriter canendo ceteris musicis longe praestant. Si modo naturale canunt, cantus citati modi et cantus pressi modi et res propria, quae et modum citatum et modum pressum iungit, et alii cantus proprii, quos maiores musicam patriae in provincia Raetia et in provinciis Germanis tradiderunt, audiuntur.

(Übersetzung: Silke Rager)